monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 10
Hoc ergo, fratres charissimi, tota intentione pertimescite, hoc apud vos sollicita mente cogitate. Ecce Paschalia solemnia agimus; sed ita vivendum est nobis, ut pervenire ad aeterna festa mereamur. Transeunt cuncta quae temporaliter festiva celebrantur. Curate, qui his solemnitatibus interestis, ne ab aeterna solemnitate separemini. Quid prodest interesse esse festis hominum, si deesse contingat festis angelorum? Umbra venturae solemnitatis est solemnitas praesens. Idcirco hanc annue agimus, ut ad illam quae non est annua, sed continua, perducamur. Cum haec statuto tempore geritur, ad illius desiderium memoria nostra refricatur. Frequentatione ergo gaudii temporalis ad aeterna gaudia mens incalescat et ferveat, ut ex veritate laetitiae perfruatur in patria quod de umbra gaudii meditatur in via. Vitam ergo vestram, fratres, moresque componite. Is qui mitis resurrexit ex morte, quam districtus in iudicio veniat praevidete. Certe in die tremendi examinis suis, cum angelis, cum archangelis, cum thronis, cum dominationibus, cum principatibus et potestatibus apparebit, coelis ac terris ardentibus, cunctis videlicet elementis in sui obsequii terrore commotis. Hunc ergo tanti pavoris iudicem ante oculos ponite; hunc venturum timete, ut hunc, cum venerit, non timidi, sed securi videatis. Timendus ergo est, ne timeatur. Terror eius nos ad usum bonae operationis exerceat, metus illius vitam nostram a pravitate compescat. Mihi, fratres, credite, quia tanto tunc erimus securi de eius praesentia, quanto nunc esse satagimus suspecti de culpa.